QUADRATA Saxa

QUADRATA Saxa
QUADRATA Saxa
apud Vitruivum, l. 1. c. 5. Sed ubi sunt saxa quadrata, sive silex, sive caementum: aut coctus lapis, sive crudus, his erit utendum, Et l. 2. c. 7. Sequitur ordo de lapiticidinis explicare, de quibus et quadrata saxa et camentorum ad aedisicia eximuntur copiae et comparantur: a caementis distinguunter, quod caementum lapis quidem sit non rudis, ut vulgo sibi persuadent, sed caesus et politus ad usum aedium non tamen quadrtus. Graeci συνομον λίθον vocant, quod quadratum saxum Latini, lapidem de talia vulgo Galli appellant; cum caementum minutus sit lapis caesus et aequatus ad structuram aedium. Neutrô horum Graecos usos esle, in aedium structuris, idem docet Vitruvius, l. cit. c. 8. Non est contemnenda Graecorum structura: non enim utuntur e molli caemento posita, sed quum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu de lapide duro ordinartam et ita, uti latericia struentes, alligant eorum alternis coriis coagmenta. Nempe non utebantur e quadrato saxo structurâ, nec e caemento molli posita, sed e silice, vel e duro lapide ordinariâ; i. e. ordine structâ, e duro lapide aequato. Salmas. ad Solin. p. 378. Hinc Quadratatii, de quibus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”